MARONES seu MARRONES

MARONES seu MARRONES
MARONES seu MARRONES
in Vita Odonis Cluniacen s. Abbatis iidem cum Marrucu, uti cos idem Odo vocat in Vita S. Geraldi l. 2. c. 17. nomen est, quô appellatae circa Alpium iuga Saracenicae gentis reliquiae. Saracenienim Afri, cum tempestate validâ in Provinciaeoras essent eiecti, Leone Philosophô imperante, illam potissimum regionem in sederunt, tenueruntque annis aliquot; quae circa Maurum Montem, in Italiae Galliaeque confiniis adiacet, castrôque Fraxineti expugnatô, ob adiacentes silvas latrociniis et excursionibus eorum opportunissimô, vicinas provincias vastaverunt tandemque Alpium claustra et iuga insederunt; unde in Burgundiam et Italiam saepe excurrerant: eô processu temporis virium provecti, ut ipse Hugo Rex Italiae, cui admodum molesti erant, eos adortus frustra fuerit. Verum haud multo post vicini Toparchae, collectô exercitu, non ex Alpium modô, quibus inhaeserant, iugis, sed ex ipsa Provincia, atque adeo principe eorum sede, Fraxineto, penitus exegerunt dissipâruntque. Quod quidem insigne facinus Rotboldo Forcalcariensi Comiti Arduino Hyporegiae Marchioni et Aymoni Comiti attribuit Chronicon Novalicense; Wilhelmo vero Comiti Provinciae, Rotboldi fratri, Glaber l. 1. c. 4. Vide Car. du Fresne in voce Marrones et Auctores ei hanc in rem laudatos, Wittikindum l. 3. Luithprandum l. 1. c. 1. Bonifacium Archiepiscopum Moguntinum Ep. 19. Ekkehardum Iun. de Casibus S. Galli c. 5. Russium in Comitibus Provincioe p. 50. Alios, nec non supra in Maranus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”